Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 128
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc festum nul lo modo crediderim ortum esse ex tradi tionibus seniorum, sed planè sentio, fuisse unum è tribus festis legalibus, in quibus oportebat omne masculinum apparere coram Domino. Vnde Christus etiam, (procul dubio, secundùm consuetudinem eius festi) ascendit Hierosolymam. Aut igitur fuit festum Paschale, aut festum Pen tecostes, aut festum Tabernaculorum. Si pascha fuit: ad annum aetatis Christi 32. pertinebit, &reliqua paschata 10. 6. &19. suo ordine sequentur.