Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 129
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem id fe stum, quo sanatus est languidus, Pentecosten, aut Scenopegia fuisse dicimus, hoc ipso fatemur, praecessisse aliud pascha, quod sit posterius colloquio Christi, cum Samaritana muliere, &prius eo paschate, ante cuius initium saturati sunt paucis panibus, quinquies mille homines. Io. 6. Hoc ergo festum Paschale, quod uel Ioh. 5. cap. obscuris uerbis describitur, uel ante historiam sanati languidi expletum esse intelligitur omnino ad annum Christi 32. referendum erit, &sequens pascha Io. 6. expressè positum, cum ano ipsius aetatis 33. cohaerebit. postremum uerò pascha, in cuius parasceue Christus est crucifixus, congruet cum anno 34. ui tae Christi. Hoc pacto Saluator noster, iu xta Euangeliorum fidem, annos uitae in terris expleuit triginta tres, &menses tres: sumpto initio à principio anni Iuliani, quo Christum natum esse credimus, usque ad pascha Iudaicum, quo eum interemptum esse constat. His etiam consentit Iosephus historiographus, qui prouidentia diuina sic gubernante horum annorum pontifices ex ordine describit: ac primo ponit Annam, sub quo Baptista coepit, in anno Christi tricesimo, dein de Ismaëlem, anno 31. postea Eleazarum, 32. anno: praeterea Simonem pro anno Christi 33. &ultimo Caipham, anno 34. qui capitalem de Christo sententia pronunciauit. Ergo 33 1/2. annis, pro aetate Christi positis, manifestum est, si epoche incarnationis Christi Dionysianam retinere uolumus, mortem ipsius cadere, in annum 34. eiusdem epochae Dionysianae, Indictione septima, Tiberij Imperatoris 20.