Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 133
Unproofread scanNot analysed yet
complectitur, iuxta sententiam Iosephi Historio graphi: cui suffragatur etiam Dionis Cassij Nicaei autoritas. Nam hic à morte Antigoni ultimi principis, è familia Asmonaeorum, qui capta urbe securi percussus est, usque ad exilium Arche lai, filij Herodis, anos 43. numerat. à quibus subtracti. 9. anni, pertinentes ad regnum Archelai, relinquunt annos 34. pro regno Herodis. Iam si hos annos numeremus à tempore expugnationis Hiero solymorum, prius inuento, erit finis eorum, in anno ab orbe condito 3962. Indi ctione tertia: quo anno, paulò ante festum paschatis, Herodes obijt, ut Iosephus re fert, triginta tribus annis completis, ante Christi passionem. Idem author Lunam defecisse tradit, nocte, sequente diem quo destructores Aquilae, iussu Herodis, iam grauiter decumbentis, uiui cremati sunt. Indicant autem tabulę astronomicae, Lunam ferè in centro umbrae terrestris defecisse, anno orbis conditi 3962. 9. die ed by G Googl 9. die Ianuarij nocte media sequente. quod ipsum quoque argumento est, mortem Herodis, ad tempus paschale huius anni 3962. pertinere.