Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 134
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ergo posita sen tentia, apparet epochen natiuitatis Dominicae, a Dionysio praescripta, quae passionem Christi annis 32. &mensibus ferè tribus antecedit, sacris historijs repugnare: non enim attingit annos Herodis, sed mortem eius sequitur, interuallo ferè 9. mensium. At si epochen incarnationis Christi collocamus, Romana consuetudine, ad primum diem lanuarij in anno 3962. ab orbe condito, perfecta Indictione secunda, incipiete tertia, ante passionem Dominicam 33. annis &3. mensibus, quemadmodum antea ex authoritate Euangelistarum, Lucae &Ioan nis, demonstraui: tunc rectè congruit synchronismus ille, Matth. 2. cap. ubi de ma gis post Christum natum, ad Herodem uenientibus, &caede innocentium pue rorum dicitur. Nam hoc pacto Herodes uixit quadrante anni, ultra Christi natiuitatem, in quo temporis spacio omnia fieri potuerunt, quę in isto loco Matthęi recitantur. Similiter &reliquae descriptiones temporum, ad reuelationem &passionem Christi pertinentes, historiae Euangelistarum exactè consentiunt: ut uerisimile sit, epochen incarnationis Christi, hoc modo inuentam, firmiorem esse altera, qua Dionysius excogitauit.