Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 30
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim uiderent epochen Adhilcarnam, ad principium anni secundum Chaldaeos, id est, est, ad tempus aequinoctij autumnalis pertinere, maluerunt eam à mense Thisri, qui respondet Octobri nostro, inchoa re, triginta diebus post Albategnium, ut sic epochen mortis Christi pręcedat, annis Iulianis 343. diebus 91. hor. 12. Haec de tempore annotare uisum est, nunc ad historias uenio. Vocabulum Adhilcarnain ex Albumasari sententia, significat habentem duo cornua: &Alexandro Magno, regi Macedonum, ab authoribus Arabicis, Alfonsoque Hispaniarum Rege tribuitur: qui mihi omnes hac in parte uidentur duplici errore teneri. Primo quod Prophetiam Danielis, cap. 8. de bicorni arie te, (quam absque dubio, uoce Adhilcarnam quasi digito monstrare uoluerunt) ad Alexandrum Magnum referunt, cùm tamen Regibus Persarum &Medorum propriè conueniat: ut legentibus textum perspicuè apparet.