Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 31
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Alexander in eo loco significatur per hircum caprarum, qui potentiam bicornis arietis fregit, ®num quadripartitum successoribus suis reliquit. Deinde annus quoque mortis Alexandri, iuxta Chronographos, non modo Graecos, uerùm etiam Roma nos, ab epocha Adhilcarnain multum recedit, nec illi absque turpissima historiarum confusione iungi potest. Simili errore tenentur Iudaei, qui hanc epochan uocant Aëram contractuum, &ab Alexandro Magno praescriptam esse temerè gloriantur. Vtuntur autem ea, in obsignatione diplomatum: &Romanis historijs ita connectunt, ut affirment, gentiles (sic nominant nos Christianos) in annum 312. contractuum, natiuitatem lesu Nazareni collocare. Occasio erroris hinc promanasse uidetur, quod epochen mortis Alexandri, quidam authores, ad successore ipsius, Philippum Aridaeum respicientes, annos Philippi nominarunt. Hoc illi de morte Philippi Amyntae filij, patris Alexandri intellexerunt.