Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 35
Unproofread scanNot analysed yet
(qui fuit ab Alexandri morte 1224.) collocandam esse testantur. Ita in ambobus exemplis numeros claudicare uidemus. Nam in priore 2. pro 5. &in altero, conuersa ratione, 5. pro 2. posita sunt. Haec ergo no ta correctionis, utemur etiam in constituenda epocha Aegyptiorum, cuius Albategnius meminit cap. 32. &42. atque hic quidem annis 587. illic uerò 387. diebus eam ab epocha ad Hilcarnam differ re scribit, quorum neutrum ueritati con uenit. Ponendi sunt autem utrobique 287. anni. tanto enim spacio temporis, post epochen ad Hilcarnain, facta est mutatio anni, secundùm Aegyptios, à morte Alexandri 299. annis: ab epocha uerò Nabobonassari annis 723. ante passione Christi 57. anno, primo die Thoth: qui fuit 5. Cal. Sept. feria quinta (secundum Albaregnium) hoc est: annis ante Christum 56. completis, &diebus 126. Eo tempore Octauianus Augustus rerum solus potiebatur, &in monumentum deuicti à se or bis terrarum, gentes imperio Romano subiectas convebat antiquas annorum dimensiones relinquere, &Iulianam formam sequi.