Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Hac igitur occasione, Aegyptij, nuper sub iugum missi, annum prio rem, qui 365. diebus perpetuò constabat, abiecerunt, &quarto quoque anno, diem unum, iuxta Romanam consuetudinem intercalarunt. Cumque in anno sequente, qui erat 56. ante passionem Christi salua toris, primus dies mensis Thoth, congrueret ad 4. Cal. Sept. hunc diem pro fixa radice anni constituerunt, numeratis ab eo duodecim tricenum dierum mensibus, &in fine abiectis 5. diebus pro anno communi, sex uerò pro anno intercalari. Vt in secunda parte Chronologię seu ephimeride historica, exemplo mon stratum est. Haec igitur noua anni descri ptio, ab illo tempore inualuit apud omnes Aegyptios, exceptis Astronomis, qui ueteris anni forma, ob sui commoditatem, in calculandis motibus stellarum uti maluerunt: haud secus etiam reliquę gentes, quamuis diuersis temporibus, prout maturius aut tardius Romanae ser uitutis iugum expertę sunt, annos suos, Iulianis conformes reddidêre. Ac de Chaldaeis notius est ex Albate-Epiphagnio, quàm ut uerbis egeat, eos Iulianam nius in lib.