Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Neronis Imperatoris, qui est à natiuitate Christi (secundum Dionysium) sexagesimus quintus, Calendarium Hebraicum clarissimè ostendit. Iam quod de uno men se Macedonum, ex Astronomica descriptione, temporis paschalis Iudaeorum annotatum est, idem in reliquis etiam mensibus Macedonicis ualebat. Vt non sit dubium, octauam diem Gorpiaei, quo urbs Hierosolymorum incensa est, ad 8. diem Septembris pertinere. Sic Athenienses quoque in ordine annorum suorum, constitutionem Iulianam imitati esse uidentur, sumpto initio à mense Hecatombaeone, quem Augusto nostro compulauit.