Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 39
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius rei notas quasdam ex Iosepho, Plutarcho, &Epiphanio, ad ducerem, nisi mallem in commodiorem locum id reseruare. Ab hoc tempore, Astronomi antiquam anni formam, discri minis gratia per literam. A. mensi adiunctam notare solebant, aut aliàs ordinem expresse indicabant. Vt Ptol. lib. 4. cap. 11. ubi tres Eclipses in mensibus Graecorum descriptas enumerat, mensem Posidaeone πρότερον appellat. Item Theon in comment. lib. 6. μεγαλ. συντ. mensem ρα μενώθ antiquum, litera. A. ab Athyr mense posterioris ordinis discernit. Haec ideo commemorare libuit, quod aliàs de hac mutatione annorum &mensium, apud diuersas gentes, nihil certi ab autho ribus proditum esse sciam. Porrò quae Albategnius de collatione annorum hu ius epochae ad Iulianos, à Septembri incipientes scribit, ea in secunda parte huius libri Deo uolente explicabuntur.