Latin
DE EPOCHA ALHIGERA
Paul Crusius, Liber de epochis 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE EPOCHA ALHIGERA seu Mahometi. Ota est in historijs Tragoedia, quam excitauit Mahometus Agarenus Pseudopropheta, emisso in publicum Dig cum impio atque blasphemo dogmate Al corani, cuius uenenum ante annos com plures in animo conceperat, &collecta mediocri manu militum, exercens latro cinia, paulatim in uulgus sparserat, donec satis habere se uirium putans, apud contribules in Arabia, nouum doctrinae genus publicè profiteretur. Ad hanc ergo promulgationem peruersae legis Alcorani, ex historiarum collatione sedula, referendam esse iudico epochen Alhigera: quae cadit in annum 12.