Latin
DE EPOCHIS ALFONSI ET
Paul Crusius, Liber de epochis 56
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo unum è Diogene Laertio testimonium adducam. is refert, Carnea dem Philosophum defunctum esse, anno quarto, 162. Olympiadis, &Lunam sub mortem ipsius defecisse. quod ante passionem Christi 161. anno factum esse, Nouembr. 5. die, constanter adfirmo. Certum est etiam è tabulis Astro nomicis, nec praecedente anno Iuliano, nec sequente biennio ullam Eclipsin Lunae contigisse. quod si ergo 161. annis, qui fluxerunt à tempore huius Eclipsis usque ad mortem Christi, adiunxeris annos 647. correspondentes Olympiadibus 161. perfectis, cum trienio: inuenies principium Olympiadum in anno ante Christum 808.