Latin
DE EPOCHIS ALFONSI ET
Paul Crusius, Liber de epochis 57
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo tot illustres notae certitudinis concurrant, quae omnes epochen Olympiadum anni 807. cum semisse, ab epocha passionis Christi abesse probant, extra dubium pono, lectores (qui non prorsus hebetes ingenio sunt,) contentos fore, hac descriptione agonum Olympicorum, à quibus tota historiae Gręcę fides &conexio pendet. DE EPOCHA VRBIS ROmae conditae. DEtrus Appianus in Astronomico Caesareo, epochen urbis conditae, inuestigauit è motibus Planetarum, qui à Solino descripti sunt, pro tempore aedificationis Romae. Ac depraehendit eam conditam esse die undecimo Calen darum Maij, anno 753. ante natalem Christi. (secundùm Dionysium.) uel ante passionem ipsius 785. anno. aut, si paulò exactiùs rem aestimare libet, annis ante Christum crucifixum 784. perfectis. cum dodrante ferè. Ego in numeris annorum ab illo minimè dissentiens, aliam formam calculi sequutus sum: idque Nota. Mouente è Sardibus Xerxe, Sol