Latin
DE EPOCHIS ALFONSI ET
Paul Crusius, Liber de epochis 59
Unproofread scanNot analysed yet
Is tradit Solem obscuratum esse anno ur bis 812. qui est annus quintus Imperij Neronis, quo matrem Agrippinam interfecit. Coss. C. Vipsano Aproniano &L. Fonteio Capitone. At Plinius lib. 2. cap. 72. historiae, exactiùs tempora describens, ait Solem defecisse isto anno, prid. Calend. Maij. inter septimam &octauam horam diei: id procul dubio factum est, iuxta calculum Astronomicum, anno 27. à passione Christi. Totidem igitur anni subtracti ab annis urbis conditae 812, ostendunt urbis Romanae principium, epochen Christi anno 785. praecessisse. Idem colligitur ex collatione annorum urbis conditae, ad annos Olympiadum. Plutarchus enim &M. Tullius Cicero cum T.