Latin
DE EPOCHIS ALFONSI ET
Paul Crusius, Liber de epochis 58
Unproofread scanNot analysed yet
nanè defecit uerno tempore ante Gymnicum certamen Olym piadis 75. Vide locum in Herodo o. Non con ienit synchronismus. Nam eclipsis illa toto anno praeceßit expeditionem seu traiectum Xerxis in Europam. in hunc modum. Conss. C. Mario iterum, &C. Flauio Fimbria, quo anno Cimbricum bellum à Mario gestum est, hora ter tia diei, Solis defectus lucem obscurauit. authore Iulio Obsequente, in libro Prodigiorum. Hunc defectum Solis, tabulae Astronomicae ostendunt fuisse in anno ante Christi passionem 137. Februa rij quarta die, secundum Iulianam anni rationem. Congruit autem consulatus ille Marij &Fimbrię secundùm antiqua marmorum Capitolinorum monumen ta, ad annum urbis conditae 649. Vnde manifestum est, Eclipsin istam Solarem, in finem anni 648. ab urbe condita (qui expletur mense Aprili) referendam esse. Sumptis ergo annis 648. ad annos ante Christum 137. colliguntur anni 785. quibus ferè urbs Roma condita est ante Chri sti passionem. Eadem ratione, biennio ante ludos seculares (quos anno urbis conditae octingentesimo, in consulatu suo quarto celebrauit Tib. Claudius Imp. id est, anno urbis 798. Coss. M. Vinitio Quartino iterum &A. Cornelio Coruino) Dion Dion lib. 60. Solem defecisse tradit, natali die Claudij, hoc est, Calen. Sextilibus: &Imperatorem non modo tempus, sed etiam quan titatem &causas eclipsis praedixisse, antequam eueniret. Atqui tabulae Astrono micae, istam eclipsin omnino ad annum 13. Dominicae passionis pertinere docent. Subtractis ergo 13. annis, à 798. remanebunt ut prius 785. anni quibus epo cha urbis conditae antecedit epochen passionis Christi. Similiter, ab anno Vrbis 800. Cornelius Tacitus certam &indubitatam seriem consulum Romanorum proponit, usque ad bellum Iudaicum sub Nerone.