Latin
DE INDICTIONIBVS
Paul Crusius, Liber de epochis 66
Unproofread scanNot analysed yet
esse uidebatur, censum haud aequis annorum interuallis, pro arbitrio magistratus indicebant, quod series Consulum Romanorum, ex antiquis monumentis rectificata manifestè confirmat. Tempus anni, quo Indictiones inchoantur, non semper idem fuit: sed olim à die urbis conditae, hoc est: 11. Cal. Maij sumebantur. Postea Diocletiani tempore, ad principium Septembris relatum est. Tandem sub Iustiniano Impe ratore, cum Dionysius computum Ecclesiasticum emendaret, ad initium anni ciuilis, uel natalem Christi transijt: praeceptumque est, ab eodem Imperatore, ut Vide NoIndictionum anni actis publicis inseran uellas Contur. Verba legis haec sunt: Constitutione stitutiones authentica 47. Sancimus ut quicunque è Graeco actis publicis inseruiunt conficiendis, translatas siue in iudicio, siue ubicunque tandem aper Grego cta consistunt, tabelliones quoque, &in rium Halo summa, qui quacunque forma aut ratione andrum in instrumenta conscribunt, siue in ampla Tit. de Fide hac urbe, siue apud alias gentes, in quas instrumen summum nobis imperium concessit Deus: torum. ad hunc fermè modum incipiant Instru menta. Sacratissimi huius Aug.