Latin
DE INDICTIONIBVS
Paul Crusius, Liber de epochis 67
Unproofread scanNot analysed yet
&principis, hoc &hoc anno: &post haec, inserant Consulis nomen, qui eo anno cum magistratu sit: Tertio loco, Indictionem: qua deinde consequatur mensis &Dies. Per omnia enim hoc pacto, ratio tempo rum conseruari poterit, &Imperatoriae maiestatis mentio, seriesque dignitatis Consularis, ac reliqua obseruatio, instru mentis inserta, magna ex parte, ne ea adulterari queant, efficient. Ab hoc tempore, Indictiones frequentiùs quàm antea in usu publico fuêre, tam in Ecclesia, quàm in Rep. Ideò accuratam ipsarum annotationem, permultum facere, ad emendandam Chronologiam, certum est: quod lectorem tenaciter memi nisse uelim.