Latin
DE EPOCHAC. IV
Paul Crusius, Liber de epochis 70
Unproofread scanNot analysed yet
dies abundant) quater collectis, unum diem adiecit, ut quartus quisque annus 366 dierum existeret: ac dies ille intercalaris non in extremum anni tem pus, (quemadmodum apud alias genres fieri solet) reiectus est, sed post primos 23. Februarij dies, inserebatur, Terminalib. iam peractis: loco satis incommodo, qui nostris Astronomis &uulgo saepè facessit negotium. Principium anni Iulius à Brumali tempore, non à Martio, (ut olim Romanis usitatum fuit) sumere uoluit. Sequutus in eo Graeca consuetudinem, iuxta quam, Calendae lanuarij in octaua parte Capricorni constituerentur: quemadmodum infra copiosiùs dicendum erit. Menses etiam, singulari quodam consilio, nec Aegyptios, nec Graecos imitatus, inaequali dierum interuallo distinxit: sic tamen, ut partim ad magnum annum Aegyptiorum (quem, ab exortu Sirij cum quo inchoatur, αυνικὸν uocant) partim uerò, ad Olympiades Graecorum respexisse uideatur. quod Reinholdus in tab. Prutenicis eruditè annotauit. Nam à prima Olympiade, ad Iuliani usque anni descriptionem, elapsum est dimidium anni τοῦ κυνικὴ Aegyptiorum: hoc est: anni 730. qui continent intercalares seu bissextiles 182. Totidem ergò dies in primos sex anni menses coniecit, reliquum sequentibus distribues.