Latin
DE EPOCHAC. IV
Paul Crusius, Liber de epochis 71
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem haec Iuliana forma, prae alijs, commodissima est, dinumerandis mundi seculis, tamen ipsa quoque longioris temporis tractu, aliqua emendatione opus habet. Annus enim tropicus aequalis, quem in hac dimensione temporum obseruare necesse est, non sex integras horas, ultra 365. dies complectitur: Sed iuxta Reinholdum, deficit à quadrante diei, scrupulis, o 2. 44. a. 14. 8. unius horae. Iam si haec differentia, quan tumuis exigua, per annos 134. coaceruatur, integrum diem efficit, qui plus iu sto intercalatur. atque haec est causa, cur aequinoctia &solstitia, à tempore Iulij Caesaris, usque ad nos, per 12, dies retrò recesserunt. hodieque principium anni, non ad octauam, sed uicesimam Capricorni partem, deuolutum sit. Quare si exactam anni quantitatem habere uoluerimus, non modò singulis quadriennijs, diem unum interserere, sed etiam exemptiles dies, iam in tricesimo tertio, iam uerò in tricesimo quarto bissextili anno, alternis uicibus, constituere oportebit. ut interuallo 268 annorum (qui 67 bissextos continere debebant) duobus intermissis, tantum 65 intercalares ponantur.