Latin
DE EPOCHA ORBIS
Paul Crusius, Liber de epochis 90
Unproofread scanNot analysed yet
simi primi aetatis Noah, terram arefactam esse pronunciat. Gen. 8. Ponemus igitur epochen uniuersalis diluuij, exemplo Berosi, ad finem inundationis aquarum, uel ad salutem ex aquis (ut ipsius Berosi uerbis utar) completis, à creatione mundi 1656. annis exactè. (secundum Hebraeos) quibus demptis ex annis 39944. reperitur eiusdem epochae tempus, ante passionis Christi epochen perfectis annis 2338 1/2. Vel si ad natiuitatem ipsius (secundùm Dionysium) referre placet 2306. annis cum quaDe epochis drante unius ferè: qui numerus annorum diluuij &etiam à Reinholdo ponitur, in tab. Pruorbis con enicis: quamuis ibi non disertè explica diti, uide tur, utrum de initio aut fine diluuij, opiniones autor locutus sit. Albumasa ri &Alphonsi. DE EPOCHA TVRRIS BAbylonicae seu diuisionis linguarum ®norum. Ost cladem aquarum, noui mundi seminaria Deus collegit, è posteris Noah. sed ne illi quidem in officio diu permanserunt. nam impij &maledicti Cham nepotes, priusquam diuersas regiones orbis terrarum occuparent, obliti prioris irae Dei, magnum impietatis suae augmentum praebuerunt, in aedificatione turris Babylonicae: qua sibi dominium uniuersale, atque tyrannidem aduersus Ecclesiam stabilire conabantur.