Latin
DE EPOCHA ORBIS
Paul Crusius, Liber de epochis 91
Unproofread scanNot analysed yet
Irritatus ergo hac tanta malitia &impietate Dominus, atrocem in eos plagam misit, consilia ipsorum dissipans linguarum confusione, quam omnis generis aerumnae &distractiones animorum, tam in Ecclesia quàm in politia secutae sunt. Pertinet autem haec historia turris Babylonicae, seu confusionis linguarum, (eum qua etiam regnum Assyriorum inchoatur,) ad incipienDized by Google Dis pientem annum salutis ex aquis, centesimum tricesimum primum, quod sic probari potest. Ab aedificatione turris, &Nimrodici regni principio, usque ad completum annum Niniae, quinti Regis Assyriorum, sunt anni 220. iuxta Berosum.