Latin
DE EPOCHA ORBIS
Paul Crusius, Liber de epochis 93
Unproofread scanNot analysed yet
At si quis omnino sic interpretandum esse contendit, maior tamen est apud me Berosi, quàm omnium reliquorum authoritas. Augustinus, Beda, Martinus L. confusionem linguarum ad tempus natiuitatis Peleg referunt, propterea quod Gen. 10. cap. scribitur, in diebus eius diuisam esse terram: Sed locus ille, de terrae, non linguarum diuisione intelligi debet, iuxta eam sententiam quam Funccius &Bibliander, in Chronologijs suis tradiderunt. Recentes Iudaeorum Rabini, (ut sunt Vide Sedar hi Ollam. historiarum imperitissimi) hoc in loco turpiter hallucinantur, diuisionem linguarum ponentes in annum mortis Peleg, qui est 48.