Latin
DE EPOCHA ORBIS
Paul Crusius, Liber de epochis 92
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit autem octauus annus Niniae, in quo Noah extremum diem clausit (eodem Beroso authore) à fine diluuij trecentesimus quinquagesimus, ab orbe condito, bis millesimus sextus, secundum sacram scripturam. Hinc ergo subtracti anni 220. ostendunt epochen confusionis linguarum, seu turris Babylonicae, posteriorem esse diluuio finito, annis 130. perfectis. &ab exordio mundi, annis integris 1786. distare, atque epochen passionis Christi pręcedere annis 2208. cum quadrante. Hoc modo primus annus Nimrodi, cum initio anni currentis 131. à fine diluuij, congruit, ut Berosus aliquoties annotauit: nec sine historiarum confusione, ad finem anni 131. salutis ex aquis collocari potest: quemadmodum à nonnullis authoribus factum esse constat. Imò nisi quis sponte uelit errare, haud obscurè ex ipsius Berosi uerbis intelliget, hunc authorem in descriptionibus omnium syn chronismorum, annis currentibus, non perfectis uti. quod ideo monere uolui, ne quis me pręter causam à quorundam aliorum sententia discessisse putet. Haud equidem ignoro, quid Xenophon in aequiuocis Epitaphio Nini scribat, ubi textus procul dubio de annis 131. perfectis, inter Ogygen seu Noah, &Nimrodum accipiendus est. Sed nihil ibi de fine diluuij dicitur.