Latin
DE EPOCHA ORBIS
Paul Crusius, Liber de epochis 98
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus hoc numero sublato, ex anis 3994 1/2. qui ab orbe condito fluxerunt usque ad Epochen passionis Christi: restant anni perfecti 1972. cu dodrante quib. Abrahami epocha, praecessit epochen passionis Dominicae. Hic nihil obscuri est, in tota supputatione, praeter illud, quod biennium nati Ar phachsad, à principio &non à sine diluuij numeratur. Sed hanc meam sententiam, non modò Graeca biblia confirmant, ue rum etiam historia Berosi, hoc ita fieri oportere, necessariò postulat. Neque enim aliter saluari potest, submersionis Pharaonicae descriptio, apud Berosum, quemadmodum partim ex praecedentibus, partim ex sequenti epocha colligere licebit.