Latin · Dactylic hexameter
SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 3. Chria.
Paul Fleming, Poemata 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quantus Aristoteles fuerit, quod mentis acumen
traxerit a superis, quo fortunatior omni
extitit et cunctas naturae exhausit abyssos,
Aonio liquet omne choro, monumenta loquuntur
et pleni deitate libri, quis nescius urnae
cana perennavit redivivae saecula famae,
phoenicis simulacra gerens, qui vivere lassus
prae senio, iuvenes ex se sibi procreat annos.
Ille sciens, quid nosse deos, quid habere parentes
et quae utrosque pio deceat reverentia nato,
non leve sit mortalis opus benefactaque patrum
cum Iovis aequali librans in lance, fatendo
asserit, ingenuos tantum debere nepotes
patribus, indigenis quantum debebimus, ipsis,
quosque patrum decet esse vicem. Pede currit eodem
et patris et doctoris opus. Quod ducimus auram,
ille dedit, sed hic ire facit melioribus ausis,
erudit et totam melius traducere vitam.
Qualiter informis facies incondita glebae
nil splendoris habet, iacet abiectissimus auri
primus amor, lutulenta merum quum terra nitorem
obtegit, et totis sinit haut radiascere gemmis,
donec iners turpem deponat massa figuram,
artifici tractata manu. Tunc splendor in artus
immigrat et claris fulgent ancaesa pyropis.
Sic ubi primaevas puer haurire incipit auras,
est informe lutum, rude corpus et omnibus expers,
quae faciuntque decentque hominem. Levis halitus ori
insidet, hunc praeter nihil est, quo vita notetur.
Post ubi doctrices obeunt sua munia curae
et studium natura iuvat, doctrina fidelem
praestat opem, tacitis animus capit ignibus aurum,
dissimilisque sibi radiat, gavisa nitorem
miratur mens ipsa suum perfectaque demum
molliter Aonio ridet natura favore.
Sic Clariis mage, quam vitae debebimus ipsi.
Hoc superum pia cura facit. Quid, nate, rependes
indigenis, quod vivis homo? Quid, nate, parenti,
quod genitus? Bene quod vivis, quid, docte, magistro?
Primus honos datur ergo deo, genitoribus alter,
tertius ingenuis, qui te excoluere, scholarchis.
Par tribus his gratae reverentia danda iuventae est.
Hisce, quod est, est tota tribus, tribus incipit illis
felicique tribus vita decedit iisdem.