Latin · Dactylic hexameter
SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 4. Satura., lines 1.4.1-1.4.42
Paul Fleming, Poemata 1.4.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Splene magis, num bile agitor? Sic fervere totus
occipio, calor et tremulos percursitat artus,
et tamen in medio cogor ridere furore.
Rideo, ridebis mecum, quicumque cerebrum
non in calce geris. Sed et indignabere mecum
stercoreo genio vervecum de grege Bruti
aut potius miserebere, si liceat misereri.
Sed quid enim multa te ambage moror? Mihi verba
praepediunt calamum, in saturam iurata petulcam.
Audi! -Sunt quidam, pepo quis pro corde vacans est
scrutaque pro cerebris et pro ratione Midae vox,
et tamen usque volunt, titulo ceu, sic quoque reipsa
esse magis, quam tres, cum tres horum asinorum
non faciant unum aurito cum bregmate mulum.
Hos ni delectat mea Clio, ut quae nimis Osce
ac Volsce et casca cum matre Euandri loquatur -
quod mirans potius, quam noscens Marculus oncet -
verbaque de priscis emendicata tabellis
me proferre ferunt, ad quae quidem opus retegenda
sit Nomenclatore Junii seu filo Ariadnes.
Vix unos licito delumbo pectine versus,
amodo stentoreo ructat pulmone Baraenus
istud herile sacrum: Procul antiquarius esto!
Quid sibi cum priscis vult ista vacerra latrinis?
Publica forma loqui placuit, placet atque placebit.
Edepol egregias hoc pro, reverende magister,
solvo tibi grates: quis enim te doctior alter?
Sed, domine, ignoscas, si paulo liberius rem
tecum agito. Rigidum quis te posuit censorem
aut dedit officium venerandi grande Sinonis,
ut me publicitus per tetrica rostra notares?
Sit tamen! At quidnam reris meme esse loquutum,
Pacuvii vomitus redolens vel scyphala Matti?
Dic age, rumpe moras! Ungues quid rodis aduncos,
strigosam et nares ad frontem contrahis amplos ?
Fare age! Sed mutes, Cynicus canis? Ast ego numquam.
Sic decet aversum immeritis proscindere sannis?
Scilicet hic mos est, si quis quae proferat unquam,
quae non e triviis tonstrinarumque tabernis,
sutorum et circis olidisque petita catastis,
barbarus extemplo est, monstrum lustroque piandum et
portari dignum in terras a ploebe remotas;