Latin · Dactylic hexameter
SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 4. Satura., lines 1.4.43-1.4.82
Paul Fleming, Poemata 1.4.43-82
Unproofread scanNot analysed yet
omne tibi similique tui (horum larga fuit merx
horno annoque satis), quod prima fronte resistit,
carnosumque caput vestrum fibrasque suillas
ceu fato refugit, certe est emortuum et Oscum.
O ter sanctae animae, o exortes funere manes
Livi, Lucreti, Maro, Persi, Apuleie, videte,
quid vobis iam fata tonent (si fata beatis
imperitant.) ! Lugete malum! Sic gloria vestra
omnis in Oceano inscitiae iam mergitur amplo.
Et tu Castalidum decima, o mi Plaute, valeto,
o os Aonium, per quod latiare Novenae
non puduere loqui, quem nunc damnaris ad orcum,
pulsus ab orchestra? Quis ad hunc non nauset ut hircum?
Tempus erat, quo Plautus erat bona regula linguae
et princeps Latiae. Sed quantum distat ab illo
hoc nostrum, superi! Iam si quis forte loquatur
cum Plauto, statim sciscit dominus ferularum:
"Unde sed istud habes?" Ego: "Plautus habet." "Quis at istunc
te iussit", rudit ille, "sequi? Non omnibus autor
hic valet." Ast ego: "Sed quid ni? Melioribus autem."
"At qui sunt isti meliores?" oncat Oberus.
"Scaligeri, Taubmannus, Barthius, Heinsius, inquam,
et reliqui, quis rite salit mammilla sinistra."
Ille tamen contra: "Sed quis mihi noverit istos?
Hic extraneus ordo virum quid pertinet ad nos?
Nostra sibi propria claros Academia nutrit
laude viros, hi dux nobis, hi regula sunto.
Si fueris Romae, Romano vivito more.
Quid moror externos? Invisus his quoque Plautus.
Hi tantum", Baubanus ait, "mihi sunt meliores.
Anne scaturit enim Latiae fons iste loquelae
fecibus ex Plauti vel quisquiliis Apuleii?
Tersior haec aetas, nostro dicente decano,
reicit et a priscis emendat nomina naevis.
Noster erat et erit Cicero. Ciceronis enim, pax!
sola triumfatrix sermonis palma latini est.
Haec gerit incinctas aeterna laude capronas;
Ausonios hinc disce modos formamque loquendi.
Hunc praeter nullus, cui tuto fidere talo
possis atque styli succos haurire maritos.