Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., 39. Venite ad me omnes. Mat. XI.
Paul Fleming, Poemata 17.39
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus ex illis, ad te quos ire volebas,
unus ego quoque sum, qui tibi, Christe, venit.
Non me reiicies, quum blande vocaveris omnes.
Fac, referam, quam das omnibus unus opem.
En! magis hoc propero, quo me magis urit hic angor,
quo magis ut veniam, concitus, ipse vocas.
Caussa, quod accurram, quod conquerar, est tua, Christe;
quod reficis, quia sum languidus, illa mea est.