Latin
EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., lines 17.40-17.44
Paul Fleming, Poemata 17.40-44
Unproofread scanNot analysed yet
Sed male sunt mundi; solo nam corpore praestant,
mens scabie veteri rancet oletque nova.
Ibitis ingrati, vester non ibit inultus
error, ab interna qui male labe fluit.
Vivitis hinc melius, peius quo morte cadatis.
Nam trahit hoc secum mors quoque vestfa malum.
Aegra salus, miserum vita quae corpus oberras,
morbo valens, animum quae sine morte necas.
Scis tamen omniscius, nihil ipsa scientia nescit;
scis, ubi deliteant dispereantque loci.
Sed simulas vel tantumque nefas nescire videri
vis, o ingratam languide censor humum.
Quam sedet ad solem, qui sic latet! Ergo, redemtor,
sis bonus et numero ter tria deme tuo.
Vah, quid hoc est sceleris? Toti Deus insidet orbi,
de proprio decimas vix capit atque suo.
Suscipe me, trepidi solamen et ara clientis,
qui timet ex merito iudicis ora suo.
Eloquor, ipsa malam mea se tibi caussa fatetur.
Nam bona si fuerat, quid tibi durus eram?
Dicque Deo: Putat ille reum se mortis et orci,
sed pater es, frater, filius, obses ego.
Ocyus absolvar, neque enim patietur iudex.
ut cadat, agnatum quem vocat ipse suum.
Quod increaras carneum mihi primo,
cor ferreum factum riget.
Resistit, obstet, si quid entheum conor,
afflatus aurae vi tuae.
Quin pestilentem sic rubiginem traxit,
ut tam putrescat, quam grave est.
Creator, heus! carnemque redde pro ferro
floremque vivum pro situ.
Scande tuos, homo-dive, polos et ovante volatu
ultima sublimem te super astra loca.
Excitat attonitum clamor longissimus orbem,
ille quidem, geniis qui sonat inde tuis;
inde triumphatis qui frendet ab hostibus ille,
dum rudit in proprio carcere carcer hians.
Nunc sceptrum fascesque pater tibi tradit in omne,
subsit ut imperio terra redempta tuo.