Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 10. Ad Timotheum Swirseum, Virum Amplissimum 1633. October., lines 2.10.1-2.10.44
Paul Fleming, Poemata 2.10.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Obtinuisse quidem tacitus mihi gratulor illud,
quod fuit in votis nocte dieque meis,
posse videre plagas alio sub sole iacentes
et mores hominum cum regione sequi.
Et iam vix patriis exivi laetus ab arvis,
nescio, quid duri mens mea passa dolet.
Hic novus hospes ago, charorum cura parentum,
qui se perpetua suspicione necant.
Nunc subit insani facies saevissima ponti
atque procellosi mobilis ira maris.
Quam leve sit, pereat tam longi temporis haeres,
et fato nimium teteriora timent.
Nunc iter et longi crescentia taedia tractus
provida sollicita pectora mente rotant.
Mille modi miseris et adhuc quoque mille timentur,
a quibus excidium natus habere queat.
Temporis incepit iam paenituisse prioris,
Tunc erat in Paullum libera cura suum.
Incusant stolidae praepostera momina mentis,
tam nimis in praesens prona fuisse malum.
Iam non permisisse velint. Tot vota remittunt,
tot revocatrices et sine fine preces.
Ipse, velut dubia pendens ambage viarum
inscius infidum cursor anhelat iter,
iam subit expressi vestigia publica callis,
iam magis obscuri momina velle sequi.
Haereo nec dubiam satis est compescere mentem,
inter et ancipitem dirigo sensa fidem.
Non leve maternas sprevisse tenaciter iras,
grande parentales posthabuisse minas.
Sed quoque susceptum fuerat culpabile munus
deserere et vani nomen habere viri.
Tu, decus Astreae, custos sanctissime legum,
quem vocat indigenam curia vestra suum,
mascula magnanimo suades praecordia sensu
atque aliquid iuvenem maius habere iubes.
"Perge", ais, "et tantae non sint discrimina molis,
ut retrahant animum, te trepidante, tuum.
Sit grave, sit dubium fato nec inane laborum,
pluribus et nimium, quod meditaris iter,
omne quod excellens decus est et dulce futurum,
triste, quod incipimus, sensibus omen habet.
Quanta per audaces surgunt tibi taedia motus,
tanta revertentis gloria vatis erit.