Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 9. Philippo Crusio, ICT. Legationis Moscoviticae Persicae -que Capiti. 1633
Paul Fleming, Poemata 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Magne vir ingenio, doctrina maior et usu,
maximus eloquio nec gravitate minor,
me tuus ad grandes animat favor, optime, curas
et iubet obsequio liberiore frui.
Finibus e patriis et dulci rure relicto
in vestram visi rusticus hospes humum.
Maternae iuvenem taedebat scilicet aurae,
inque uno rebar sat latuisse loco.
Mens erat, externum vel tandem visere caelum,
et quae non uno flumine rura natent.
Adde, quod optantem felix occasio mentem
fovit et infractam iussit habere fidem.
Praestitit hoc docti vindex Olearius oris,
ille sodalitii fama decusque tui.
Praestitit et vestram secum deduxit in urbem,
quam Ceres et Nereus Mercuriusque colunt.
Tu bonus ad visum componis lumina vatem
et nobis aliquid cordis inesse putas.
Suscipis et faciles peregrino dividis aedes.
Nulla peregrino gratia maior erat.
Nec satis hoc, patrii das candida signa favoris,
subsidiis inopem consilioque levans.
Spemque foves, quae me patriis exemerat oris,
et comitem pronae me cupis esse viae.
O mihi prae cunctis fautor memorande patronis,
principium voti, finis o une mei,
fautores agnosco polos dominosque polorum,
qui sivere mea me pietate frui.
Sidera, perpetui custodia conscia pacti,
arbitrio quorum subdita turba sumus.
vos per inextinctos aeterni luminis ignes,
lumine vel maius si quid habetis adhuc,
vos iuro, si purus abit, si criminis expers,
si mihi praesentis causa salutis erat,
hunc salvum servate virum, seu marmora findet
nauta vel ignotam tundet equestris humum.
Non opus est, vestrum mihi quo precer ipse favorem,
a vobis aliud hic mihi sidus erit.
Hamburgi.