Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 12. Propempticum Clarissimo Oleario scriptum. 1633. Oct. - Nov.
Paul Fleming, Poemata 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Dum pavet et certae nou est secura salutis
patria, nec miserae, quod vereatur, abest,
sed sub vicino trepidat male credula Marte,
ah! nimis a fato credula facta suo,
iam, modo quas passa est clades per ferra, per ignes,
torribus et saxis tota sepulta gemit.
Divitiis gemit orba suis, gemit orba decoris
raptaque non una commoda parta die;
solvitur in lacrimas quisquis videt advena flentem.
Et magis hoc, quantum, quod timeatur, habet!
Tu decus Aonidum, patriae solamen et ultor,
constituis charos deseruisse Lares.
Illa quidem prono tibi porrigit oscula vultu
tequc putat madida flectere posse prece.
Et modo bis passae tristissima fata ruinae
oggerit et viduam se gemit esse nimis,
et modo, quod superest saevoque remansit ab hoste,
in gremium spondet deposuisse tuum.
Aurea non uno praestat tibi munera censu;
quoque magis moveat, nil nisi blanda refert.
Virgineum iubet ire decus, cui cuncta ligantur,
sed nec eras tali vir retrahendus ope.
Tu maestae sua vota negas. Tibi spernimur ultro
nec tua natalis sensa retardat humus.
Ergo sub extremas statuis secedere terras,
quas et opes Oriens et tenet Arctos, adis.
Hic tibi securam speras cum numine vitam
atque negata domi quaeris amoena foris.
Eligis ignotas peregrinus abire per oras,
quam toties patriae cernere fata tuae.
Ito bonis avibus, melioribus atque redito.
Quique abeuntis erat, sit redeuntis amor.
Sed quoque sit patriae melius, cui nempe sereni
temporis in reditu pars bona posta tuo est.