Latin
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 13. Ad Legatos Holsatiae, cum Rigam Livonum appulissent. 1633. Nov. 22.
Paul Fleming, Poemata 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quae fuit irati sinuosa ferocia ponti,
cum fremerent sociis ventus et unda minis!
Unice millenis tum circumfusa periclis,
una sed et totidem navis habebat opes.
Vos viridis glaucae vidit pater eminus undae,
vos, o, quis niveos sors facit alba dies,
vidit, et "Hi, superi, nostris morientur in undis,
qui mihi venturae causa salutis erunt?
Non": ait et valido ter aquas pulsasse tridente
fertur et effrenes increpuisse Notos.
Flamina serviles posuerunt ilicet Euri
et furor insanae desiit omnis aquae.
Vivimus et vestra salvi pietate fruemur.
Incolumem per vos se probat esse ratis.
Per terras, comites quid non speremus ituri?
Dant famulas vobis aequor et aura manus.
XXIII. decembris MDCXXXIII.