Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 21. Nomine alterius In Philippi Crusi, Viri Nobilis Natalem. 1636. Mai 1.
Paul Fleming, Poemata 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Illa dies domino luxit divina Philippo.
Dulcia Pieriae carmina ferte deae.
Maius adest, pulcri dux formosissimus anni,
quem Venus et Veneris turba pusilla cupit.
Parturit omnigenas ager inculpabilis herbas,
multus et e picta iam color exit humo.
Mollior in placidas aer exsolvitur auras
et vitreum tepido motat inane flabro.
Rus salit, urbs festo bibulas pede tundit arenas
et domus et domini sunt in amore domus.
Temporis omne tibi, quod habet, debetur amoenum,
magne vir et tanti dignus honoris apex.
Credibile est illum te propter inire nitorem
hocque decus pro te sustinuisse solum.
Lux tua, lux hilaris, festi lux plena cachinni
imperat ingenuis iubila mixta iocis.
Imperat. Imperium nostri quis tale recuset,
qui vocat assiduos in tua vota deos?
Nos quoque, ne meritos tibi non tribuamus honores,
solvimus exiguo debita magna melo.
Quod damus, acceptum sit, ut est, quod vovimus astris
sponte ratum: Felix hunc cole saepe diem!