Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 22. Timotheo Polo Suo Salutem Dicit 1636. Mai 30.
Paul Fleming, Poemata 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse tibi mallem coram quam ferre salutem,
tristis ab Othrysia mittere cogor humo,
Pole, puellaris dignissimus incola Pindi,
qui geris e Clario tinctile fonte caput.
Mens erat excelsae post visa palatia Moscae
certus ad Ositios velle redire Lares.
Nec mihi iam redibat iter, sua sive Ruthenus
commoda seu locuples Persa tonaret opes.
Iam quoque, qui patria me primus abegerat ardor,
velle calens alio visere sole solum,
quicquid et insoliti peregre mirantur euntes,
cesserat atque brevi tempore nullus erat.
Temporis observans, quod non revocabile fluxum
praeterit, effusum labilis instar aquae,
dulcius in reditu meliusque quid esse putabam,
quam, mihi de viso quod foret orbe, decus.
Nescio, quae nostro nimis adversaria voto
in placitum rapuit nos Abeona suum.
Pergo, sed invita, quod negligo numen, Hygeia,
pergo, sed aetatis non sine caede meae.
Adde, quod Ascreae mihi succensere sorores.
Hinc liquet et duro non bene velle mihi.
Scimus hoc hesterni, cum forte sub Aonis antro
spe simul ac omni deiiceremur ope.
Carmina poscebam nostro debentia Polo;
una nec e mihi tot blanda deabus erat.
Quid, quod in innumeras per tristia somnia noctes
pallidus haut vana terruit arte senex!
Hinc pater, hinc soror, hinc cum matre stetistis, amici,
pluraque dicturi, vix monuistis: Abi!
Quicquid erit, quod fata mihi non cognita miscent,
non stat in arbitrio velle redire meo.
Haec tibi sufficiant fidam dixisse sub aurem,
fidere plura sibi penna licere negat.
Sic abeo. Dulces inter mihi prime sodales,
Pole, per innumeros vive valeque dies!
Moscua Revaliam ,propridie Kal. Junias MDCXXXVI.