Latin
EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI., 28. Joanni Belovio, Hygeae flamini.
Paul Fleming, Poemata 20.28
Unproofread scanNot analysed yet
1633. December. Jane, ter eximii successor honore Raici, qui fuit in vestra prima nitela schola, quam mihi sit meminisse tui dulcissima cura, quatuor haud elegis explicuisse queo. Nec tamen est animus, tibi longius edere carmen, quippe quod ad tantas nil facit omne vices. Plenior hoc amor est, quo se minus explicat a se, non fluit in laxos unda profunda sinus. Tarpatum.