Latin
20.29.1 to 20.34.1
Paul Fleming, Poemata 20.29.1-20.34.1
Unproofread scanNot analysed yet
1633. December. Ingenii solertis opes, Phoebeia dona, porrigis effusa, mi Friderice, manu. Miror et ingenuum laudo donantis amorem, sed nihil ex merito reddere posse pudet. Forsan erant, Clarium de me testantia cantum, non rudis Aonio potor in amne fui. Vile foret, paribus si aequem tua munera donis, pro donis melius me tibi dono tuis. Tarpati Livonorum. Fortunatus eras et multi dives amici, creber et in denso stabat amante petens. Nunc sterilis, nunc solus agis viduumque sodale hoc et, et hoc quereris, nulle poeta, latus. Quid facias? quid non? Vacuas venaberis auras, dum tibi, qui minor es, magnus amatur amor. Contine te, nec quaere foris, quod non capis intra. Si modo te, tibi sic sufficienter habes. Chare meo, quoque chare mihi, vox blanda duobus, is comes in tantum non inamoenus iter, sed quoque pars nostrae non postremissima curae, quae solet ad Clarium pertinuisse virum. Sit tibi non pigrae studiosa volentia mentis; ceu potes, ad studium serviet omne tuum. Consule, quaere, roga, pete, scribe, loquator, adito, non poteris animo promptior esse meo. Parva loquar, bone, te si nomine digner amici, si veri, tamen et sic quoque magna loquar. Numen amicitia non maius in orbe putamus, numen abusiva sed levitate sequens. Magnus et in parvo defecerit ille tumultu, parvus et in magno non abit ille malo. Tu quia, stas audesque sequi, quod maius amico nomen habes, quod habes nomen ? Es alter Ego. 1634. April. Indignabar heri, neque enim quid tale putassem, hospes cum Pindi forte bihoris eram. Yranie dominis, Polyhymna vacabat amicis, his Charis haec, illis illa secunda fuit. Plectra Thalia movet vernacula, romula Cleio, officiis studuit sed dea nulla tuis. Obsequor; auriculam vellens sed Apollo sinistram. Unus, ait, nobis omnibus ille prior. Novogrodiae Ruthenorum. M. Apr. MDCXXXIV. 1634. Sept. 9.