Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VII, SIVE CORONA., lines 23.11-23.15
Paul Fleming, Poemata 23.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
Prime Pruthenorum, de quo spatiata per orbcm
fama tui similem non reperisse refert,
qui per Apollineam factus celeberrimus artem,
palmam, sive doces, sive mederis, habes,
i, quia te revocat patriae dilectio tcrrae,
i, quamvis, quod abis, Lipsia triste gcmat.
Quae tibi chara tuam tellus dedit antea vitam,
par huic est, vitam quo tueare suam.
Sterte tua sub scrobe, mihi venerabilis umbra,
tutaque tranquillse fata quietis habe.
Ante fores, liceat, vigilem, sed mutus, et ore
suspendam, tibi quod inente loquace gerao.
Scaliger hic aderit, longus cui faverit ordo,
ordo poetantum sed sine voce virum.
His ego pace tua miscebor oloribus anser,
utque tegar latitans, ore premam strepitum.
Scanderat in superos Camerarius arduus aevo,
illud Elystreae sidus et Alpha scholae.
In pluvias ierunt Plisseides ilicet auras
et stetit in madidis noxque diesque stolis.
Mox polus enituit, tanti quum nominis haeres
integer, a luctu vix bene siccus ovat.
Vivis in egregio, pater expressissime, nato.
Nil tibi, nil mundo mors tua demit; obi.
Turnebus, Ausoniae pariter Graiaeque loquelae
regula, quo Latius sermo Cecropsque placet,
quo simul Oenotrii, simul enituere Pelasgi,
quotquot in Arctoum scripta dedere solum,
Turnebus ille gravis, facundus Turnebus ille -
plangite Pierides, Cynthie, plange! -cadit.
Sidera terrenum coluere quod hactenus astrum,
nunc vere factum sidus adorat humus.
Sidera quae certas vibrant super aethere flammas,
haec aliquando graves credo fuisse \iros.
Illa velut toto radiant illustria coelo,
hi iubar in latara diiaculantur humuni,
Et quia sub varia nihil est non labile luna,
quando cadunt, stabili scribit in axe Deus.
Cum fuerit toto celebris Meisnerus in orbe,
quis neget, in stellis iam meruisse locum?