Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VII, SIVE CORONA., lines 23.16-23.21.2
Paul Fleming, Poemata 23.16-23.21.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sidera quod caelo, quod sunt pia germina terrae,
hoc sunt egregii pol! super orbe viri.
Illa velut flammant, velut illa coloribus ardent,
hi per humum late nominis igne micant.
Germina dum pereunt, duraut in iugia stellae.
Hi mortale nihil, quam breve corpus habent.
Flos, Friderice, soli, salve, nunc factus in aethra
sidus; ut huius eras, sic eris huius honor.
Sunt flammae, uon sunt homincs, quibus arsilis uror
inque favilliferos concremor usque rogos.
Yerba caminali succendunt ignea lingua,
queis aequale nihil Hecla vel Aetna flagrat.
Haec animam iaculantur in hanc. Furit ardor in ossa
et micat in tosto sanguine vita crepans.
Sic flagro, sic crucior, fomes ipse perennis, ut illi
ignis alens tantas tempus in omne pyras.
Man. VII, 27.
1633. Oct.
Dic, metagramma teres coeloque rotundius ipso,
unde tibi tanti nominis omen habes?
A pietate viri, quo non sincerior alter
aut colit, aut coluit, aut colet astra, reor.
Salve, vir, ex ipso vel nomine dicte beatus,
certior est nulli, quam tibi, certa salus.
Sed quid, olympe, dabis? dedit huic sua terra salutem.
Nil superest. Coelum terreus ille capit.
Hesperiae dea magna plagae, dea grandis Eoae,
quam colit in nimiis Indus uterque locis
et, foret adversi Borcas ne nescius Austri,
laudis utrique cluit nuncia fama polo.
Dux pelagi, regina soli, tot honora deorum
mater et omne diis par, nisi viva fores.
Vive tamen, dea, vive diu, nec in astra recede,
ipsi sibi societ donec olympus humum.
1633. December.
Ludere Ludenium totas super Aone noctes,
vidit eum totos ludere Musa dies.
Ergo per ingentem mater volat artis olympum,
nuda sinus, palmas libera, festa comas.
Quaque volat, facunda vocat: Dii, plaudite mecum,
quam valet in nisu lusor hic atque sinu!
Ludeniumque notat. Regerit mox omnis olympus:
Lude diu nisu, vir pie, lude sinu.