Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE., lines 24.26-24.30
Paul Fleming, Poemata 24.26-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quid frangar gemitu nihil effectore, quid ira
atterar, in nullam quae mihi prosit opem?
Vanus inutilibus vitam consumo querelis,
seu fleo, seu taceo, cor grave perstat idem.
Nil loquar in superos, dominis bonus obsequar astris.
Misceat arbitrio sors mea cuncta suo.
Quod miser aut felix tibi sis, id opinio praestat.
Qui suus est, summum nae tenet ille bonum.
Me super ah! super ah! me quam dignissima flesti,
o pater, et quicquid sit patre suave magis.
Flos, vigor, ingenium, species, doctrina, facultas,
omnia cum vita disperiere mea.
Persia iam monet hoc, cui vix dabat Esthia mentem.
Hei! quis ait, semper somnia vana loqui?
At tibi dent faciles tot amantia sidera risus,
has quoties lacrimas defleo, chare, tuas.
1638. März 18.
Pande domum, reclude fores, disiunge fenestras.
Liber in aprica sol micet aede tua.
Jussa tui Boreae cupido confessus es Austro.
Jam simul ad patrias tendimus inde fores.
Vina iube fundi plenis spumantia cymbis,
ad lituosque Medos evacuare scyphos.
Ter bibe pro gestis, bis ter pro coelite festo,
ter tria pro comitum pocula sorte: sat est.
1638. April 7.
Aeterna moles et creabilis tantum,
nec defutura seculis sequuturis,
cui longus imber et Jovis diuturnum
inefficaci fulmen imniinet ira
edentulumque tempus haeret ingratis;
o laus perennis, o superstes, o vivax
soloque concisura sero cum mundo,
num stare perges, quando corruet coelum?
Ibidem, in ipsis forsan Theophili parentum aedibus, Act. Apost. c. 14 et 16.
Ille, mihi Persas qui sic laudabat et Indos,
quam mihi plorandi criminis autor erat!
Patria deserui, peregrina sequutus, at, ohe!
quam dolor et serus nunc notat ora pudor.
O scelus, o mores! vita sons plectitur error:
hic quoque quod male nil audeo velle, necor!