Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE., lines 24.31-24.36.2
Paul Fleming, Poemata 24.31-24.36.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cura Dei vigilis, genii custodia magni
et universi serius coeli favor,
qui fueras nobis longe carissimus ante,
periculis nunc charior factus tuis,
digna tuo superis suspende trophaea triumpho
risuque tutus libero laxa genas.
Nec ventura time, mala nec prsesentia cura.
Assertus ipsi iam supervivis neci.
1638. April 16-23.
Naenia fit cantus noster, fit iubilus eheu!
et natat in lacrimis risus amorque suis.
Ergo fleant gemitu numquam cessante cachinnos,
quotquot in infaustas sic coiere plagas,
quotquot in infestas abiere proterviter oras,
lene suum planctu non pereunte gemant.
Pax! et ohe! sileant. Evoe hahaheque tacescant:
ah I utinam! proh! hei! vae! sine fine tonent.
Nasonem celebrant de ponto Tristia laevo,
de Scythico referant me mea Dura lacu.
Ille Getas inter passus saevissima planxit,
inter ego rigidos vix leviora Scythas.
Carmina Naso suae fecit concordia sorti,
ipse patro fatis non aliena meis.
Sic canimus cadimusque simul, sed dispare fato.
Eius ovant, mecum sed mea scripta cadunt.
Mastix pessime sordidissimorum,
qui vel sunt, vel erunt, vel et fuerunt,
quid spurce vomis, ut bibas venenurn ?
Quid fioede bibis, ut vomas veuenum?
Sic iugis vomis et bibis perennis,
immundus simul et simul modestus,
dum purgas cito, quod cito reiectas,
mastix optime sordidissimorum.
Incendor extus, intus exuror foco
combustionis nescio.
Qui cuncta perdit, durat ignis in vices
et ortus et finis sui.
Flammans gelasco, palleo totus rubens,
enectus at vivo tamen.
O flamma frigidans, o ignitum gelu,
o mors superstes, usque quo?
1638 Mai 1.
Quatuor integros, quos hic iugulavimus annos,
dum properata pigrum vota moratur iter,
illa tuae, Crusi, lux una resuscitat aurae.
Hoc tot in annorum ius habet una dies,
ac, quamvis doleam tantum periisse dierum,
laetitia tamen hac est dolor ille minor.
Labere, blanda dies, facilique relabere fato,
dumque redis, patriae nos rediisse vide.