Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE., 37. Ad Calendas Maias, MDCXXXIIX.
Paul Fleming, Poemata 24.37
Unproofread scanNot analysed yet
Non rosa, non violae, fulvo non concolor auro
caltha, nec alba rubris lilia iuncta suis;
sed rubus et nullo, bene raraque vinca, corymbo
hic sedet et durae carduus hirtus humi.
Inter inexcultos nihil ignoratur Iberos,
quod nocet, ut scitur nil, quod oblectet agros.
Maie, nihil damus hic, tibi demus ut omnia quondam,
quum tibi de patria crinis olebit humo.
Tarcovitae in Tagostania.