Latin
EPIGRAMMATUM LIBER XI, SEU EPULAE., lines 27.17.2-27.21
Paul Fleming, Poemata 27.17.2-27.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si laeva tuis fuerat Rhamnusia votis,
et mihi sors iunctis alba fuisset equis,
pauperior fuerat tua, sed mea ditior arca
pelle, Siberiaco quam Scytha mure trahit.
Sed satis est uno nobis vicisse triumpho.
Palma fuit pugnse praeda sat ampla meae.
Adde, quod in dubias foret optio facta favissas.
Jam quod habes, habeo. Nos quod habemus, habes.
Si potes ad blandos non surdus adesse vocatus,
ne, rogo, te coenae subtrahe, chare, meae.
Nil nisi de vetulo comedes pigra fercula gallo,
quodque rubens acidum serva ministrat olus.
Nec deerit cum lacte novo cerevisia verna,
illa sed oesophago vix sapitura tuo.
Hoc tamen ignoscas: vinis prohibemur adultis;
quae licet abfuerint, largior usta bibas.
Apud Ruthenos, MDCXXXIV.
Care Livo, pulcrae germen non degener urbis,
spes patris et magnae sola columna domus,
verba facis, quibus alta ducis molimina Cimbri,
nos per in extremo quae gerit orbe, probas.
Obstupuere tuis nostrae sermonibus aures,
et iuvenem senii te quid habere, liquet.
Nestor es, octodecim vix et tibi digeris annos:
octo quis octodecim cum numerabis, eris?
Cor iuvenum, quos Harris amat, quos diligit omnis,
quisquis avet iuvenes semper habere dies,
me vigor ille tui capit et flos integer aevi,
candor aemicitise plus trahit ille tuae.
Forma placet Veneri, Cliarisin mera meutis idea:
haec animae faciem, corporis illa gerit.
Defensor Senonum, quos nobilis Austria coelo
aequat et ad magnos scribit in orbe deos,
rem facis aeternis et cedro et baccare dignam,
quando deos astris asseris, astra diis.
Jupiter e patrio reprobos fugat axe gigantes
fulmine, tu calamo turbidiore touas.
Jupiter in superis par nil habet, Austria mundo:
par nihil est palnue propter utrumque tuae.