Latin
EPIGRAMMATUM LIBER XI, SEU EPULAE., lines 27.12-27.17.1
Paul Fleming, Poemata 27.12-27.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Filius hic noctis, caeco prognatus ab ovo,
bruta quod excehum numen adorat humus,
omuimodi dux caussa mali: pater exstitit error,
stultitiam matrem non negat esse suam.
Jurgia, fraus, odium, lacrimae, iactura, simultas
sunt consanguinei nomina iuncta tui.
Si tales in amore vices, quis amare peroptet?
Quam miser, a misero qui sibi sperat opem.
It Ceres et plenos aperit reserando canistros:
ad patulas dominus confluit ordo dapes.
Stant reliqui rigidique gelu comedentia laxant
ora, focum stomacho fert sibi quisque suo.
Tunc celeri iuvat esse manu: nocet esse morantem,
Bacche, Ceres, vestri qui memor esse velit.
Crura, manus video penetrante rigescere bruma:
cur sed hiems solo flagrat in ore? Comest.
Mellea Teutonico nascentia carmina Pindo
totaque Castalio tincta liquore metra,
has patriae felicis opes, quas denuo gignit,
vis mihi sint aniaii pignus, amice, tui.
Vive, mihi primos inter non ultime vates,
qui poterant tantum restituisse decus.
Nil vulgare canis, leve nil; sed si quid amarum
hic latet, hoc tanti lunera regis erant.
Digna tuis animis et convenientia tanto
spiritui, quod opes nil ais esse, facis.
Sic Epicurus habet magnique Neronis alunmus,
sic cratem Crates abiicit, ut sit ovans.
Fortiter hanc mentem defende, nec esse quid usquam,
quod tibi praeferri, crede, valore queat.
Tu tibi divitiae, tibi Croesus es, omneque dives,
quo minus est extus, hoc magis intus habes.
Vertere dilecto, Wernere, revertere voto,
quod pater et pro te patria mittit hunms.
Sit satis incultos toties vidisse Ruthenos;
hinc poteris urbi carior esse tuae.
Sive vocet fatum seu mens novitatis avara
imperet, a patria longius ibo mea:
i prior et charae de me dic dulcia terrae:
primus es, in reditu quem revidebo meo.
1634. Juni.