Latin
EPIGRAMMATUM LIBER XI, SEU EPULAE., lines 27.6-27.11
Paul Fleming, Poemata 27.6-11
Unproofread scanNot analysed yet
Cynthie, quod resona mihi tinnit in aure melisma,
Threicio melius, iuro, melisma melo?
Dic pater Ascraei sacrosanctissime vatis,
dic Deus. At renuens quur abeundo taces?
Arbitror, mvidiam sonus hic in pectore divi
movit. Hoc insolitae me docuere vices.
Jane, licet taceat, abeat licet aeger Apollo:
se melius te quid posse tacendo probat.
Legit Apollo librum, divini munus luli,
cum saperent iovias diique deaeque dapes.
Legit Apollo librum: silet hospes et abstinet omnis,
cumque libri quisquis fine repletus abit.
Fertur et ambrosia pater abstinuisse deorum
hactenus et nullus nectar amasse deus.
Lautia, delitiae, bellaria, vina, valete!
Haec saturant ipsos fercula lecta deos.
Compta nec ad fastum peregrino turgida fuco,
sed sua, sed proprio frons ab honore potens,
qualis erat facies, cum surgeret aequore Cypris,
qualis in erepto flos Ganymede fuit,
nuda suos Pindo profert dea coelite vultus.
Vilia sunt, emptus quae linit ora color.
Stringit in obscoenum violentus carmina Scoppum
Hebius, impuri serius ultor epi.
Scoppe, priapismo, tentigine, Scoppe, laborans,
Scoppe, nihil nisi pus, nil nisi, Scoppe, situs,
da caput immundum. Lixivia digna parautur:
tollitur haud alio smegmate tanta lues.
Quaerit in omnigenos scriptorum Barthia census
cura, potens genio, dexteritate potens.
Explicat, illustrat, confert, defendit, abarcet,
adiicit, observat, corrigit, apta ponit.
Crescit ab adversis virtus. Sibi quaesitat hostem,
sumit et a magno grande labore decus.
Sol liber est tantas removens tot noctibus umbras:
quo magis hae tenebrant, hoc magis ille micat.
Ibitis in nihilum, genitivi pignora Maii;
de vestra spolium dote November habet.
Nam putris autumnus nocua vos conspuit aura.
Mortifer hei! vobis halitus ille fuit.
Vos phthisis et falso vitiat scaber uterus auro;
dum tremitis, sic vos prima remordet hiems.
Hei! homo quod folio nihil est fclicior aegro!
Jam valet, ut iam mox langueat atque cadat.