Latin
CAPUT. II
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 18
Unproofread scanNot analysed yet
Ancipitem heic me cura tenet, cum Harengi semel in anno, &quo dixi tempore, parere credantur, certâ tamen observatione constet, eos ad Scaniam vergente jam autumno Venere quotannis exolvi; quod idem mense Septembri ad Angliam in loco, quem het doggers Banò vocant, contingere observatur, vacuis rum meatibus, quibus lacteus succus ovaque continentur, &affectis atque exuccis Harengis, opsonandae infimae plebi propterea relinquendis. Belgae ydel Hareng/ nostri holl Hering/nominant. An biferos dicemus Harengos desertâ priori sententiâ, qua semel in anno partu expediri hos pisces assertum? Equidem patrocinandum veritati, quae semel quotannis in censum Veneris referri hos pisces testatur. Ad Septentrionem locis dictis, imminente vere, Harengos plerosque coitu laxari constans fama est, eosque proximis septimanis geniturâ exhaustos, macilentos, neutiquam conditaneos, ac solis piscibus capiendis utiles, esse certum; nisi qui serius subducti fuerint: quos tamen è latibulo nuperrimè prodeuntes pinguiores esse decebat, ut longâ quiete opimatos, sententia Aristotelis lib. 8. histor. animal. cap. 15. Ut eâ de re apud foederatos Belgas interdicto cautum sit, ne quiante 24. Junii parandae salsurae piscatum abeant. Quin iisdem Harengis, qui lautissimi omnium circa festum D. Jobannu styli Jultani salluntur, modica admodum foeturae rudimenta sunt; inter quos tamen nonnullos plenos offendunt, ovis ac genitali succo distentos, sigillatim propterea condiendos, cum ad suavitatem caeterorum non accedant, aliis usibus rei familiaris destinatos: quos serotinos autumno in arenoso loco, bet deggers Zand appellato, foeturam exonerare verisimile est; quod multò panciores sint, nec copiâ cum prioribus conferendi: inter quos etiam laetos ac succiplenos reperiunt, necquicquam Venerem autumno expertos, scorsim pariter sallendos, caeteris de genere isto ad hyberna properantibus.