Latin
CAPUT. II
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 19
Unproofread scanNot analysed yet
An inenarrabili proprietate ac differentia Harengorum id evenire dicemus, an locorum peculiari natura, atque esse quosdam ad conceptum impetus, ut terrae, authore Plinio lib. 24. histor. nat. cap. 24. sic &maris? Namque iudem piscibus non iudem locis degentibus, nec cocundi ferendive tempus esse idem, nec faetificandi, aut proficiendi, prodidit naturae animalium Clarissimus interpres lib. 6. histor. cap. 17, ut Proteo vel Nerea è profundo maris emergente arcana piscium didicisse videri possit, arbitratu Athenaei lib. 8. deipnosoph: p. 352. Duo Harengorum genera Scaliger ponit exercit: 226. sect. 2. pusillum, quod Anchioam Genuensem vocant Picentes, &majus Sardinae properius. Ego etsi summa Harengorum genera eorumque differentias, tanto maris tractu diffuso pisce, in exquisitam contemplationem, aut in jus vocare nequeam, tria tamen ut potissima proponam, Majus, quod immensam copiâ in Oceanô Germanicô vagatur, vulgò &propriè appel latum der Hering: idque magnitudine adeo variat, ut in Scotiâ &quibusdam Norvvegiae oris Harengi duplo grandiores Flandris reperiantur, sed multò sttigosiores; in his locis capti ad Flandrorum magnitudinem fere non accedant. Minus ejusdem fere cum priore saporis, sed pinguius paulò, &vaporari commodissimum, quòd Harengis permixtum apud nos capitur, eisdemque admodum simile, nisi quod pro corporis proportione latius sit, &ventre extantibus squamis subaspero: Nostri Breedling vocant: Sardiniam &Sardinam Latini, Sardinam &Sardellam Itali; Angli Sprot, nisi me conjectura fallit: unde &Anglorum Sprot Harengi sobolem &quasi pullum nominat Joh. Isacius Pontanus lib. I. disquisit. bistori cap. 14. p. m. 74. &P. Bellonius de la nature &diversite des poissons lib. I. Chap. 14. in locum Sardinarum ac Celerinorum substituit nostratis Harengiiconem: quemadmodum &Gesnerus Sardinas inter Ha rengorum genera reponit lib. I. de piscib. fol. m. 3. Tertium Suecicum, mediae inter utrumque magnitudinis soli Sueciae vernaculum, quod Olaus Magnus in epitom. lib. 20. de piscibus §. de natu. ra Halecis, Halec Bothnicum, vulgus Stroemling appellat: quod ingenti copiâ, quae toti Arctoo Regno satis sit, sinu Bothnico, &quà in mare Balthicum is se latè effundit, incolae piscantur, ut, eodem authore, fanti retium aliquando scindere oporteat.