Latin
CAPUT IV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV De Harengo pipiente, nec tamen respirante. PIsces omnes vocis expertes notum: unde &proverbium natum: magu mutus, quàm piscis. Et Sophocles in Aiace flagellifero pisces Ελλοὺς, id est, mutos nominavit, Ἐφῆ κεν ἐλλοῖς ἰχθύσιν διαφθορὰν Pestem immisit mutis piscibus. Sic teste Athenaeo lib. 7. deipnosophist. pag. 308. pisces ἔλλοπες Poetis dicuntur, quod voce careant, quasi iλλοπες. Est enim ἰλλεσθαι, ἐίργεσθαι, ὄψ autem vox. Nec enim pulmonem, neque tracheam, neque guttur habent, instrumenta formandae vocis.