Latin
CAPUT IV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 23
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Pythagoriti medicè aliis animatis vescentes, quaedam etiam sacrificantes, solos omnes pisces ne gustant quidem, quia silentium colunt, divinum quid existimantes taciturnitatem, ut eodem loco arbitratur Athenaeus. Qua de repluribus Plutarchus lib. 8. sympos. quaest. 8. Quo in loco ut &lib. de capi ex inimic: util. p. 91 fertur capturam piscium emisse Pythagoras, ac caSonos tamen stridoresque quosdam emittere ptos dimitti jussisse. observavit Aristoteles lib. 4. histor. animal. cap. 9. in Lyrâ, &Chrome, in quibus quasi grunnitus. Aper etiam piscis, quem Achelous amnis gignit, vocalis habitus, &Erica &Cuculm: alter enim stridet quodammodo, alter perinde ut Cuculus avis obstrepit, unde nomen accepit. Confirmat Aelianus lib. 10. de natt animal. cap. 11. Ut qui omnes pisces silentii condemnant, eos mutos affirmantes, ii in eorum naturâ indocti sint &rudes. Exocaetus, circa Clitorium vocalis traditur, &,quod admirationem auget, sine branchiis. Harengus reti extractus, &in lembum conjectus, aut manu compressus, pipit, quod &mytuli nostri facere audiuntur, ut &Harengi lacustres, seu muraenae spuriae, aquis elatae. Qui omnes pisces creditam illam vocem emittunt, aut attritu branchiarum, quas horridinsculas continent, aut suis interioribus, quae circa ventrem habentur: Spiritus enim inclusus in his est, quem dum atterunt, atque agitant, sonos elidunt. Sonus enim, attritus interioris spiritus est. Qua ratione &insecta animalia, ut apes, muscae, &caetera murmur edunt, quod, dumvolant, sese attollant contrahantque. Cicada vero membranâ septo transverso subditâ, qua praecinctum corpus distinguitur, agitatâ attrito spiritu canere videntur: qua de re pluribus Aristoteles loco citato. Harengus extractus aquâ palpitat, brevique vitâ defungitur, elemento naturae suae convenienti destitutus, ob magnam branchiarum scissuram: unde Anguillas, Muranus aliosque piscis serpentinae similitudinis, quod parvae illorum branchiae humoris parum admittant, extra aquam diu posse vivere author est Theophrastus lib. de piscib: in sicco viventibus. Firmat Athenaeus lib. 7. deipnosophi pag. 312. Uthinc certis nobis esse liceat, pisces non respirare, cum &pulmonibus careant, &Docuit idem pluribus Aristoteles liberiori aeri illati moriantur lib. de respirat: cap. 2. &3. adversus Democritum, Anaxagoram &Diagenem, qui πάντας ἰχθύας ἀναπνεῖν tradiderunt, ut &Plinius lib. 9. nat: hist: cap. 7. adductis rationibus invalidis, piscium aestivò calore anhelatione, &tranquillô velut oscitatione, bullantium aquarum sufflatione, penetrante vitali halitu in aquas &terras quoque, tanto spissiorem naturae partem; quem &auditus odoratusque, uterque ex aeris materiâ genitus, attestetur, &quod nullus sine respiratione somno locus. Pisces enim ut impensè frigidam aquam non tolerant, &praegelidâ hyeme speluncis conduntur, teste Aristotele lib. S. hister. animal. cap. 15. Aeliano lib. 9. histor. animal. cap. 5. Plin? lib. 9. histor. nat: cap. 16.