Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam in simplici aquâ addito salis modico, eum coquunt: qui modus maximè vulgarius, sed commendatus; quòd, si fervens ab igne apponatur, solus, &intinctus aceto, palato sit suavissimus, nec minus salutaris. Homini siquidem cibus utilissimus simplex, acervatio saporum pestifera, &condimenta perniciosiora, ut sentit Plinius lib. I1. histor. nat. Simplicius quodvis cap. 53. Et Athenaeus lib. 8. Deipnosoph: pag. 357. conditum opsonium coquitur facilius, sed praecipuè saxatilis piscis, non ad voluptatem, sed simpliciter &incuriosè praeparatus. Hinc Galenus 3. alim: fac. cap. 30. pingues, lentos ac duros pisces sinapi atque origano indigere judicabat, non vero passeres, soleas, pisces suaves &mollioris carnis (quorsum &Harengum refero) quos πετραίοις Atbenaeus loco dicto similes censuit. Scilicet ingenita bonitas, &rara in gusta gratia horum piscium, nullam emendatione, nullisque offuciis saporum indiget; cum illi sine condimentis nec placeant, nec innoxiè fere comedantur. Plerique sic elixum cum embammate ex aceto &raphans mandunt: ita tenerrima substantia, quae facilè corrumpitur, acero cogitur, nimiaque humiditas ab utroque absorbetur. Acutus enim &salsus sapor pro condimento sunt, ut docet Aristoteles lib. de sens. &sensil: cap. 4. &acetum Attici, quamvis solum sit, condimenti speciem esse autumant, authore Athenaeo lib. 2. Deipnosoph: pag. 67. Caussas condimentorum tradidit Aristoteles loco proximè allegato, διὰ τὸ ἀντισηῶν τῷ λίὧν τρόφιμον ἔιναι τὸ γλυκὺ καὶ τὸ ἐπιπολωστικὸν, ut retrahant dulce, quod nimium alit, atque innatat: paulo enim ante omnia dulci vel simplici, vel commixto, nutriri probaverat. Hinc Avicenna lib. 1. fen. 3. Dectr. 2. cap. 7. Scire praeterea debes, quod dulce nutriens rapit naturam, antequam maturescat &digeratur, &corrumpit sanguinem. Unde dulcia, Oriba. sius lib. 4. synopsi cap. 23. lieni &hepati obstructo, Celsus lib. 4. cap. 9. lieni inimica, &Aricenna loco laudato obstructiones facere, dixerunt: quae ed byl pogle quae etiam bili flavae materiam suppeditant, teste Oribasie lib. 1. cuporiston cap. 26. Quod si aquae vinum affundere placeat, quod Gallis &ad Rhanum accolis in coctione piscium per quàm familiare, ne sic quidem perdes suavissimi piscis saporem, quin luxurians, piscibusque vernacula, humiditas in Harengo magis siccabitur. Alii butyrum addunt, maQi, Zinziberis piperive parum, ut suspectum humorem absumant, ψόφους ex eo natos discutiant, ventremque roborent.